Psalms 145

1alleluia 2lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus 3in filio hominis cui non est salus 4egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius 5beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 7et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos 8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret 10regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem
Copyright information for Vulgate_HebPs